New Testament in a Year
27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judaeorum.
30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
36 Et sedentes servabant eum.
37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum.
38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.