Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 39

39 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.

Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel:

posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:

quadrangulum, duplex, mensurae palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:

23 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum:

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:

27 feminalia quoque linea, byssina:

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi;

39 altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus.

43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Ioannes 18

18 Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.

Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.

Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.

Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis?

Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.

Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.

Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire.

Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?

12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.

13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.

14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.

15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.

16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum.

17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.

18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.

19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.

20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.

22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?

23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis?

24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.

25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.

26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?

27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.

28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.

29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?

30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam.

32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.

33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum?

34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?

35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?

36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc.

37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.

38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.

39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum?

40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

Proverbia 15

15 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.

Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.

In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum.

Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.

Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.

Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

10 Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur.

11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum!

12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

13 Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus.

14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.

15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.

16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.

18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.

19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

20 Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.

22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

23 Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

24 Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.

25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.

26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.

29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.

30 Lux oculorum laetificat animam; fama bona impinguat ossa.

31 Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur.

32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.

Philippenses 2

Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:

implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.

Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:

qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo:

sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:

10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus:

15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

21 Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.

22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt.

24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos:

26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;

30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.