Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Exodus 36

36 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.

Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

Unde artifices venire compulsi,

dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.

Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:

quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga:

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:

29 quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:

30 ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.

Ioannes 15

15 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

11 Haec locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

14 Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.

15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

17 Haec mando vobis: ut diligatis invicem.

18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.

22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

23 Qui me odit, et Patrem meum odit.

24 Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.

26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;

27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

Proverbia 12

12 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.

Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.

Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit.

Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.

Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.

Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.

Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.

11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet.

13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.

14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.

16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

17 Qui quod novit loquitur, index justitiae est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.

19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.

22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

24 Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet.

25 Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.

26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.

27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

28 In semita justitiae vita; iter autem devium ducit ad mortem.

Ephesios 5

Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,

et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:

aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.

Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:

fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:

10 probantes quid sit beneplacitum Deo:

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.

13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,

16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

21 subjecti invicem in timore Christi.

22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino:

23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse, salvator corporis ejus.

24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,

26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:

30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.

31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.

33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.