M’Cheyne Bible Reading Plan
17 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
2 Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de AEgypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?
4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?
8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
9 Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
15 AEdificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:
16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,
2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
4 baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus?
5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.
11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.
13 Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.
15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli?
18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.
21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?
23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris.
25 Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32 Novissime omnium mortua est et mulier.
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 Et ait illis Jesus: Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
36 neque enim ultra mori potuerunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.
35 Igitur Eliu haec rursum locutus est:
2 Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
5 Suspice caelum, et intuere: et contemplare aethera quod altior te sit.
6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte;
11 qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos?
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:
3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem):
8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.
9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.