Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the Gospels in 40 Days

Read through the four Gospels--Matthew, Mark, Luke, and John--in 40 days.
Duration: 40 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Matthaeus 21-22

21 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,

dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:

et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.

Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:

turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.

12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.

15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,

16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?

17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.

18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?

21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.

22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.

38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.

39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?

41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?

43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

22 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:

Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.

Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:

reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:

ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.

11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.

13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:

17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?

18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?

19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?

21 Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.

22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,

24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.

27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.

29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.

31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:

32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.

34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:

35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:

36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?

37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

38 Hoc est maximum, et primum mandatum.

39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.

41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,

42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.

43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:

44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?

46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.