Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Read the Gospels in 40 Days

Read through the four Gospels--Matthew, Mark, Luke, and John--in 40 days.
Duration: 40 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Lucas 1-3

Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:

sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,

secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:

10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:

14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:

16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:

17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:

24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:

25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.

29 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:

32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum,

33 et regni ejus non erit finis.

34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:

37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:

40 et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:

42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

45 Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec:

66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:

68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.

Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.

Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino:

et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.

Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,

ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.

Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.

Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio.

Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.

13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium:

14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.

17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19 Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,

23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:

24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.

25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel: et Spiritus Sanctus erat in eo.

26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.

27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,

28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:

29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,

31 quod parasti ante faciem omnium populorum:

32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.

34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur:

35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

38 Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.

42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.

47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.

48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?

50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.

52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,

sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.

Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,

sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:

omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:

et videbit omnis caro salutare Dei.

Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?

11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.

12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?

13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.

14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.

15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,

16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:

17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,

20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum:

22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,

24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,

25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,

26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,

27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,

28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,

29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,

30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,

31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,

32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,

34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,

36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,

38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.