Read the Gospels in 40 Days
1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.
7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
2 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt: In Bethlehem Judae: sic enim scriptum est per prophetam:
6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis:
8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in AEgyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in AEgyptum:
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex AEgypto vocavi filium meum.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:
18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in AEgypto,
20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
23 Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.
3 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
2 et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.