Read the Gospels in 40 Days
11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.
2 (Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
7 deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.
8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?
9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?
27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31 Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
35 Et lacrimatus est Jesus.
36 Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.
40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55 Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56 Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
12 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.
7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
9 Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.
12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.
14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.