The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
12 Propterea haec dicit Sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;
13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea.
15 Quia haec dicit Dominus Deus, Sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
16 et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.
17 Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum!
19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi.
20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum.
21 Et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei.
23 Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
24 et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:
26 et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit.
27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
28 Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israel.
30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
31 A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
32 Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis praecipuis expugnabit eos.
33 Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
31 Vae qui descendunt in AEgyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt; et super equitibus, quia praevalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israel, et Dominum non requisierunt!
2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
3 AEgyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.
4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion et super collem ejus.
5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israel.
7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.
8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.
32 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
8 Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
9 Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
11 Obstupescite, opulentae; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros.
12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
17 Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
33 Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso; implevit Sion judicio et justitia.
6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
7 Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
9 Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
5 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.
7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
8 persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
63 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.