Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Canticum Canticorum 1-4

[Sponsa.] Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te.

[Chorus Adolescentularum.] Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

[Sponsa.] Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

[Sponsus.] Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia.

10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11 [Sponsa.] Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14 [Sponsus.] Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.

15 [Sponsa.] Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

Ego flos campi, et lilium convallium.

[Sponsus.] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

[Sponsa.] Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

[Sponsa.] Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. [Sponsus.] Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 [Sponsa.] Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.

In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?

Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.

[Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[Chorus.] Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?

En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel,

omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;

10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

11 Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.

[Sponsus.] Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.

Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.

Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16 [Sponsa.] Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

II Corinthios 8:16-24

16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:

19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:

20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis.

21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

Psalmi 50

50 In finem. Psalmus David,

cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.

21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Proverbia 22:22-23

22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:

23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.