The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.
3 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae;
2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;
5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.
7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Vae impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
26 Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.
4 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.
2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israel.
3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.
6 Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
5 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
8 Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
9 In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis!
12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.
18 Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud!
20 Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
21 Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
22 Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28 Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
11 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me:
2 aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.
4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.
11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.