The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
28 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan:
2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
4 Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.
5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.
6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam:
8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
9 ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth.
10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.
16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.
20 Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.
29 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
4 Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
6 Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
7 Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
8 Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo.
13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
24 dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
29 cui pater servam Balam tradiderat.
30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
32 Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.
30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
34 Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.
35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
11 In finem, pro octava. Psalmus David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.
7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.