The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
54 Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
55 Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
56 Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
57 Et dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quae ait: Vadam.
59 Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
60 imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
61 Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.
62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:
63 et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
64 Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
66 Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
67 Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
25 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
2 quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.
5 Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac:
6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.
8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar AEgyptia, famula Sarae: et
13 haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
16 Isti sunt filii Ismaelis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit AEgyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
19 Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
29 Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.
32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
26 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
2 Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in AEgyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
3 et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
5 eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
6 Mansit itaque Isaac in Geraris.
7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
9 Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam.
10 Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens:
11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
10 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.