The Daily Audio Bible
Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.
44 Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
6 Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
22 Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
27 Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.
30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
45 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt AEgyptii, omnisque domus Pharaonis.
3 Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in AEgyptum.
5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AEgyptum.
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
7 Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra AEgypti.
9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae AEgypti: descende ad me, ne moreris,
10 et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides:
11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in AEgypto: festinate, et adducite eum ad me.
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus.
15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.
16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona AEgypti, ut comedatis medullam terrae.
19 Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra AEgypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes AEgypti vestrae erunt.
21 Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:
23 tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis AEgypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
25 Qui ascendentes ex AEgypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
26 Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra AEgypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,
28 et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.
13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
11 Viam sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis:
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.