Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 86

86 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!

Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus AEthiopum, hi fuerunt illic.

Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

Sicut laetantium omnium habitatio est in te.

Genesis 28:10-17

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terrae: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.

Ioannes 1:43-51

43 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.

44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.

46 Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.

47 Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

48 Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.

49 Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.

50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

Psalmi 15

15 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.

Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi.

Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.

10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

Psalmi 67

67 In finem. Psalmus cantici ipsi David.

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.

Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.

Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,

patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.

Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,

terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.

10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.

13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.

14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.

16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.

17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.

18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.

19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.

22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.

23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:

24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.

26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.

27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.

28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.

29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.

31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.

32 Venient legati ex AEgypto; AEthiopia praeveniet manus ejus Deo.

33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.

34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.

35 Date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.

36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!

I Petri 5:1-11

Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:

pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:

neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.

Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:

omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret:

cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.

10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

11 Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.