Book of Common Prayer
106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
17 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
2 qui dixit matri suae: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
3 Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi.
4 Reddidit igitur eos matri suae: quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae.
5 Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
6 In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
8 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae,
9 interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
10 Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria.
11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se:
13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47 Salomon autem aedificavit illi domum.
48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.
52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:
53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.