Book of Common Prayer
37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.
10 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4 In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
6 Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae.
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.
12 Brevem languorem praecidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.
13 Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo:
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
9 Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.
2 Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei:
3 et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae:
4 et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis:
5 et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
6 Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium: et super capita earum tamquam coronae similes auro: et facies earum tamquam facies hominum.
8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant:
9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum:
10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque:
11 et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.
12 Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec.
25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?
30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.
32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.