Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 89

89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.

Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte

quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam

12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Osee 2:14-23

14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra AEgypti.

16 Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.

17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.

18 Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.

19 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.

20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.

21 Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.

22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.

23 Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.

Actus Apostolorum 20:17-38

17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae.

18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum:

20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,

21 testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans:

23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei.

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.

26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus.

33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

34 ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.

35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.

36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Lucas 5:1-11

Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.

Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.

Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:

10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.

11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.