Book of Common Prayer
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum:
18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23 Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
30 Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
31 Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.