Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 1-4

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

In finem, in carminibus. Psalmus David.

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.

A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Psalmi 7

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.

Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:

nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,

et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:

Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?

13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.

14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.

17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

Genesis 2:4-25

Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,

et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:

sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.

Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:

12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram AEthiopiae.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:

16 praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede;

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.

Hebraeos 1

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:

novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula:

qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.

Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.

Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.

10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?

Ioannes 1:1-18

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Hoc erat in principio apud Deum.

Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:

et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

11 In propria venit, et sui eum non receperunt.

12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:

13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.

16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:

17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.