Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 80

80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.

Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:

quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.

Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.

Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,

10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

I Samuelis 16:1-13

16 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.

Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?

Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus?

Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.

Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.

Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.

10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.

11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.

12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim.

13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

I Ioannis 2:18-25

18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.

19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.

21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.

23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.

25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.

Psalmi 33

33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.

Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.

10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.

13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?

14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.

16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.

20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.

21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.

22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.

23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Actus Apostolorum 20:17-35

17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae.

18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum:

20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,

21 testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans:

23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei.

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.

26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus.

33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut

34 ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.

35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.