Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 106

106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.

26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;

34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:

37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.

39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?

Ruth 1:1-14

In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.

Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noemi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.

Et mortuus est Elimelech maritus Noemi: remansitque ipsa cum filiis.

Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,

et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.

Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.

Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,

dixit ad eas: Ite in domum matris vestrae: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.

Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt,

10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.

11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?

12 Revertimini, filiae meae, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,

13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.

14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhaesit socrui suae:

II Corinthios 1:1-11

Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,

qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.

Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.

Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:

ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.

Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos:

10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,

11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.

Matthaeus 5:1-12

Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,

et aperiens os suum docebat eos dicens:

Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.

Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.

10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.

11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:

12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.