Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 12

12 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.

Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.

Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.

Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel.

Isaias 59:1-15

59 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.

Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.

Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.

Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.

Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum.

Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.

Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae; splendorem, et in tenebris ambulavimus.

10 Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis quasi mortui.

11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis.

12 Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.

13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.

15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.

II Thessalonicenses 1:3-12

Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:

ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis

in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.

Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:

et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus,

in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,

qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:

10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,

12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.