Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens:
2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
5 Patres vestri, ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent?
6 Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens:
8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
9 Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec.
10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
12 Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
17 Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem,
24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?
26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
23 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus.
3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
7 Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo.
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisaei autem utraque confitentur.
9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.