Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
5 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman:
3 quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel.
5 Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,
6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me.
8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel.
9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:
10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.
12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?
14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
30 In finem. Psalmus David, pro extasi.
2 In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.
13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;
16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
6 Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
8 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
10 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.