Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
17 Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei:
21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.
26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes:
30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
97 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3 Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.
5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;
6 in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini:
7 moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt
9 a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.
20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.
21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.