Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 29:15-28

15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:

25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?

26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:

Psalmi 105:1-11

105 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?

Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.

Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:

ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua.

Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.

Patres nostri in AEgypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;

et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.

Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.

11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit.

Psalmi 105:45

45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae:

Psalmi 128

128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;

saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Dominus justus concidit cervices peccatorum.

Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

Romanos 8:26-39

26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.

31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?

32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?

33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,

34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?

36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.

Matthaeus 13:31-33

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:

32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus.

33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Matthaeus 13:44-52

44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.

45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.

52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.