Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Canticum Canticorum 2:8-13

[Sponsa.] Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. [Sponsus.] Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

Genesis 29:1-14

29 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.

Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.

Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae: at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

Romanos 3:1-8

Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis?

Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.

Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.

Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?

secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?

Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?

et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.