Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
86 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus AEthiopum, hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te.
35 Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo:
18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:
20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.
21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus.
24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
25 Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.