Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
38 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
6 Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?
10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.
10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.
12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.