Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 123

123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

forsitan aqua absorbuisset nos;

torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Iob 25-26

25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus:

quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

26 Respondens autem Job dixit:

Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?

Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam.

Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?

Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

Ioannes 5:19-29

19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.

20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,

23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:

27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:

29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.