Revised Common Lectionary (Complementary)
123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,
3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,
4 forsitan aqua absorbuisset nos;
5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
21 Respondens autem Job, dixit:
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus:
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis:
30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi?
32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
1 Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
2 propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
13 Salutant te filii sororis tuae Electae.