Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Daniel 12:1-3

12 In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Psalmi 16

16 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.

Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me

a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;

10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.

11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.

12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio; frameam tuam

14 ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.

Hebraeos 10:11-14

11 Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata:

12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,

13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

Hebraeos 10:15-18

15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:

16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:

17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.

18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.

Hebraeos 10:19-25

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,

20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,

21 et sacerdotem magnum super domum Dei:

22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),

24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:

25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

Marcus 13:1-8

13 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.

Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:

Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?

Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat:

multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.

Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.

Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.