Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 51

51 In finem. Intellectus David,

cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Michaeas 6:1-8

Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.

Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur.

Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.

Quia eduxi te de terra AEgypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.

Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.

Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?

numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?

Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Ioannes 13:31-35

31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.