Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 37:23

23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.

I Samuelis 8:1-18

Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel.

Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.

Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.

Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha.

Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes.

Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.

Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

Juxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos de AEgypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.

10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.

11 Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum,

12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.

13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.

14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.

15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.

16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.

17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

Hebraeos 6:1-12

Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.

Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,

et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:

proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.