Revised Common Lectionary (Complementary)
112 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6 et humilia respicit in caelo et in terra?
7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt:
16 et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit,
17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis:
18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel.
23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.
25 Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:
26 puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
27 Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
28 Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit:
29 dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
7 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.