Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 107:1-3

107 Canticum Psalmi, ipsi David.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.

Error: 'Psalmi 107:23-32' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Iob 29:1-20

29 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:

Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?

Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:

sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:

quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:

quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:

quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.

Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.

Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.

14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

15 Oculus fui caeco, et pes claudo.

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.

18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

Actus Apostolorum 20:1-16

20 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.

Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam:

ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.

Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.

Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade:

nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.

Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.

15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.