Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 81

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

Leviticus 24:5-9

Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:

quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:

et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno:

eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

Ioannes 7:19-24

19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?

20 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere?

21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:

22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?

24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.