Revised Common Lectionary (Complementary)
43 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.
8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.
9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
13 Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.
14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
2 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
4 Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.
6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
8 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
13 Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
14 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
15 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.
17 Stulti et caeci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19 Caeci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
22 et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! haec oportuit facere, et illa non omittere.
24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!
26 Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.