Revised Common Lectionary (Complementary)
16 Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.
2 Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam.
18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?
17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18 Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20 Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.