Revised Common Lectionary (Complementary)
5 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,
10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5 circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justitia in fide,
10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus:
11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis:
12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?
41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.