Revised Common Lectionary (Complementary)
92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
2 Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,
4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
23 Desiderium justorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
30 Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.