Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Zacharias 9:9-12

Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae.

10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.

11 Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.

12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.

Psalmi 145:8-10

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Romanos 7:15-25

15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.

16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.

17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.

19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.

20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.

21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:

23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.

24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?

25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.

Matthaeus 11:16-19

16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus

17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.

18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.

19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

Matthaeus 11:25-30

25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.

27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.

30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.