Revised Common Lectionary (Complementary)
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:
19 Pharaoni regi AEgypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus:
20 et universis generaliter: cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti:
21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon:
22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare:
23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam:
24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:
25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:
26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.
27 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47 Salomon autem aedificavit illi domum.
48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?
51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.
52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:
53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.