Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 89

89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.

Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte

quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam

12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Ieremias 33:14-26

14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda.

15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra:

16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israel:

18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus.

19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

20 Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,

21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei.

22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.

23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.

25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui,

26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

Lucas 12:41-48

41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?

42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.

44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:

46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.

47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.