Revised Common Lectionary (Complementary)
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
29 Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
31 apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
33 Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
19 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo.
3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio.
4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
5 Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
7 Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens.
8 Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua.
17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.