Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 17:17-24

17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.

18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum?

19 Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.

20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?

21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.

22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.

23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus.

24 Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

Psalmi 30

30 In finem. Psalmus David, pro extasi.

In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.

Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.

Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.

10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.

13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;

16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.

18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;

19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!

21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.

24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

Galatas 1:11-24

11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:

12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,

14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.

15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,

16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,

17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:

18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:

19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.

20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.

22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo:

23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:

24 et in me clarificabant Deum.

Lucas 7:11-17

11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.

14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.

15 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.

17 Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem.