Revised Common Lectionary (Complementary)
38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
5 Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
4 Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
6 AEgypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
12 Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus!
17 Propterea moestum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.