Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Regum 5:1-14

Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.

Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman:

quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.

Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel.

Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,

detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.

Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me.

Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel.

Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:

10 misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.

11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.

12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,

13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?

14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

Psalmi 30

30 In finem. Psalmus David, pro extasi.

In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum: in justitia tua libera me.

Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias:

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam.

Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.

10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.

12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.

13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde; factus sum tamquam vas perditum:

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;

16 in manibus tuis sortes meae: eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17 Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua.

18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;

19 muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum!

21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.

24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

I Corinthios 9:24-27

24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.

25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.

26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans:

27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Marcus 1:40-45

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.

45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.