Readings for Lent and Easter
13 Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti:
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
20 Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.
21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:
23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanati estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.